Herodorus (Antigoni sectator)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Herodorus

Herodorus (Graece Ἡρόδωρος), qui saeculo III a.C.n. ineunte floruit, fuit anno 294 a.C.n. aulicus ut videtur iuxta aulam regis Demetrii Poliorcetae. Laudatus est ab Atheniensibus quippe qui, olim apud "reges" merens, rursus eo anno legatos Athenienses auiuvit. (IG 2 (2) 646). Fuerit igitur regis Antigoni Monophthalmi filiique Demetrii iam inter annos 306 et 301 a.C.n. sectator. De origine Herodori inscriptio lacunosa litteras tantum ...κηνός servat, e quibus reconstruere possumus "Cyzicenus" vel "Lampsacenus" sive "Astacenus".

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 49, p. 389
  • C. Habicht, Untersuchungen zur politischen Geschichte Athens im 3. Jahrh. v.C. (Monaci, 1979) pp. 4-7
  • M. J. Osborne, Naturalisation in Athens (2 voll. Bruxellis, 1981) no. D 68
  • P. Schoch, "Herodoros (3a)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) suppl. 4


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.