Henricus Valor i Vives

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Henricus Valor i Vives (Catalane: Enric Valor i Vives; natus Castri Alti 1911; mortuus Valentiae 2000) fuit narrator grammaticusque Valentianus, qui inter data maximi momenti memoriae et recuperationi lexicographiae Valentianae fecit, et imprimis fuit auctor regulandi linguam Catalanam in Natione Valentiana Hispaniae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Henricus natus est anno 1911, filius familiae divitis Castri Alti, in comitatu Valentiano l’Alcoià. Anno 1930, decimum novenum annum agens, diurnarius erat Lucenti, scribens Valentiane in ephemeride publica satirica El Tio Cuc. In Republica Hispanica Altera, erat vir politicus activus, cuius postulatum praecipuum fuit status autonomus Nationis Valentianae, et Lucentum esse Catalanum instituens. Etiam in ephemeridibus nationalistis Valentiae urbis scripsit: La República de les Lletres, El Camí, El País Valencià. Cum Bellum Civile Hispanicum commoverat, Rempublicam Hispanicam defendit.

Post bellum, res politicas redegit, animum in litteraturam defigens. Ad initium decennii 196 incepit rondalles, hoc est, speciem fabulae vulgaris Valentianae editum, quae in Rondalles valencianes (19501958) apparuerunt. Inter decennium 197 ad res politicas subteractas quae ad nationalismum Valentianum pertinent rediit; propterea captivum politicum dictaturae Francisci Franco factus est ab 1966 ad 1968. Quando excarceratus est—verbis suis, "nullam lectionem non didici"—imprimis periodicorum Valentiane post bellum condidit, Gorg (Catalane: Gurges) vocatur. Cum dictatura Francisci Franco finiverat Henricus libere opera litteraria et opiniones divulgare potuit. Honoratus a praemiis linguisticis et litterariis per nationes Catalanes erat. Inter decennium 200, in circulis Valentianis proponere Henricum ut candidatum Praemio Nobeliano Litteraturae dictum est, sed subito anno 2000 mortuus est. Hodie, strata, areae, scholae, et societates per totam Nationem Valentianam nomine suo nominantur.

Opera linguistica[recensere | fontem recensere]

Suum primum opus linguisticum in Lucenti periodico hebdomadali El Tio Cuc, quod lingua Catalana Hispanificata scriptum erat, sed lente orthographiam et grammaticam Catalanam in suas scripturas incorporavit. Ad Dictionarium Catalano-Valentiano-Balearicum contribuit, sub moderatione Francisci de Borja Moll, quod lexicon sermonis Valentiani Meridionalis comprehendit. Quomodo Carolus Salvador et Sanctius Guarner, imprimis apparatuum regulationis linguae Catalanae in Natione Valentiana ubi grammatica Pompeii Fabra divulgata erat per opera sua ut Curs de la llengua valenciana (Gorg, 1961), Millorem el llenguatge (1971), et Curso medio de gramática catalana referida especialmente al País Valenciano (1973).

Anno 1983, La flexió verbial edidit, in quo verba Valentiana, quae late dialectizata sunt, ordinavit. Hoc opus fons praecipuus usus normativi verborum fuit, et adhibetur ut materia essentialis docendi a discipulis Valentianis. Etiam, opus est indicere lexicographiam divitem derivantem a suis operibus litterariis, praesertim rondalles, quae lexica et fabulas a multis comitatibus Valentianis colligunt.

Opera litteraria[recensere | fontem recensere]

Opus suum notissimum est Rondalles valencianes (19501958), in quo triginta sex fabulae Valentianae collectae ut narratio litteraria sunt. Similia opera sunt Narracions de la Foia de Castalla (1953) et Meravelles i picardies (19641970). Sua prima fabella fuit L’ambició d’Aleix, quam incepit inter decennium 195 et 196, sed eam rescribat usque ad editionem anno 1960. Fortasse opus suum maximi momenti est Cicle de Cassana, quod tres fabellas comprehendit: Sense la terra promesa (1960), Temps de batuda (1983), et Enllà de l’horitzó (1991). Haec trilogia vult memorare quod inter 1916 et 1939 subteractum erat propter dictaturam. Anno 1982, La idea de l’emigrant edidit.

Praemia honoresque[recensere | fontem recensere]

  • 1983: Praemium Sanctii Guarner (Premi Sanchis Guarner), a Concilio Provinciae Valentianae.
  • 1985: Praemium Litterarum Valentianarum (Premi de les Lletres Valencianes), a Concilio Urbis Valentiae.
  • 1986: Sodalis Facultatis Philologicae in Institut d'Estudis Catalans.
  • 1987: Praemium Honoris Litterarum Catalanarum (Premi d’Honor de les Lletres Catalanes) ab Òmnium Cultural de Barcelona.
  • 1987: Sodalis Societatis Consiliariae in Institut Interuniversitari de Filologia Valenciana.
  • 1993: Honoris Causa Doctor ab Universitate Valentiae.
  • 1993: Crux Sancti Georgii (Creu de Sant Jordi) a Generalitat de Catalunya.
  • 1996: Miquelet d’Honor a Societat Coral El Micalet Valentiana.
  • 1997: Premi Cavanilles ab Institut Valencià d’Excursionisme i Natura.
  • 1998: Honoris Causa Doctor ab Universitate Insularum Balearum.
  • 1999: Honoris Causa Doctor ab Universitate Jacobi I.
  • 1999: Honoris Causa Doctor ab Universitate Lucenti.
  • 1999: Honoris Causa Doctor ab Universitate Polytechnica Valentiae.