Gerberga (Francia)

E Vicipaedia

Gerberga (nata Nordhusii circa annum 913; mortua 5 Maii 969) fuit filia Henrici I regis Francorum orientalium et Mathildae ac regina Franciae.

Familia[recensere | fontem recensere]

Frater eius maior Otto I imperator, frater alter Bruno archiepiscopus Coloniae fuerunt.

Vita[recensere | fontem recensere]

Cum nata esset, pater dux Saxoniae regnabat; anno 919, rex Francorum orientalium factus est. Gerberga uxor facta est primo Giselberti Lotharingiae, deinde autem Ludovici IV regis Franciae.[1] Cum eo, filium et heredem regni Lotharium et filiam Mathildam habuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vidukindus Corbeius, Res gestae Saxonicae I 30–31.

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!