Hellulandia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hellulandia dicitur una ex tribus terris a Leivo Erici filio anno fere 1000 inventis in margine septentrionali et Atlantico Americae Septentrionalis. Hellulandia in fabulis Nordicis describitur esse terra lapidibus planis repleta (Lingua Islandica Antiqua Hellur), unde nomen Hellulandia, h.e. "terra saxeae planitiei." Hac de causa, historici coniciunt Hellulandiam fuisse Baffiniam Insulam Canadensem.

Credibile est exploratores nortmanicos obviam indigenis Escimaeis huius regionis iisse, sed nullum vestigium in utroque cultu civili restant.

Hellulandia erat prima ex tribus illis terris a Leivo Erici filio visitatis, sed quoniam inhospitabilis esset, statuit pergendum esse in meridiem ad Marklandiam et Vinlandiam.