Hagen Kleinert

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hagen Kleinert
Hagen Kleinert
Hagen Kleinert
Natus 15 Iunii 1941
Festenberge in Germania


Hagen Kleinert (natus Festenbergae in Germania die 15 Iunii 1941), est philosophus naturae, rerum physicarum investigator, et magister physicae contemplationis in Libera Universitate Berolini. Est socius honoris causa Academiae Russicae pro bono ingenio et Magister Artium ac Doctor ad honorem in Kyrgisia-Russica Universitate. Anno bis millesimo octavo (2008)[1] abstulit Maximum Bornensium Praemium cum decore[2] pro auxiliis suis in studio de forma physica particularum ac solida materia ad quia maxime profuit.

Auxilium suum ad librum qui Levii Davidovici Landavii diem natalem celebrabat anno centesimo postquam natus est contulit in eum honorem Hectoris Majoranae physici anno duo millesimo nono (2009) cum gemma ut tropaeum ingenii sui. Postea honorem accepit Magistri Artium ac Doctoris ab Occidenti Romanica Universitate Timisoarae.

Scripsit plurima commentaria de mathematicis problematis ad quaestiones physicas collatis elementarisque particulis, quod attinet ad nucleos, compositas species elementorum, fluida crystalla, biomembranas, parvas mixturas, polymeros, et alia opera mentis circa conatus negotiatorios. Invenimus aliquos codices suos de physicae contemplatione.

Praeclarus pervulgatusque liber suus, Ratio itineris integrarum notionum in quantorum mechanica, condicionum scientia, polymerorum physica et mercatuum negotia, exivit quater ab anno millesimo nongentesimo nonagesimo (1990). In ultima duo edita manuscripta sunt capitula de integrarum itineris notionum collatione ad mercatus negotiatorios.[3]

Cum erat laureatus apud Boulder in Universitate Coloratensi, ex anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto usque ad mill. nongent. sex. septimum (19651967), de notione Relativitatis generalis praecepta didicit a Georgio Gamovio inter patres theoriae impetus Magno Fragore. Cum etiam iuvenis magister erat, anno millesimo nongentesimo septuagesimo secundo (1972) venit ad "Caltechias" (consociatas communitates) et statim est a clarissimo physico Ricardus Feynman commotus.

Ita Kleinert repperit quomodo integrarum itineris notione uti ut integrae rationis itineris notiones in hydrogeni atomo solvi possent.[4][5] Hic labor praecepta a Ricardus Feynman perfecta amplius in physica pandit. Postea[6] Kleinert cum Ricardus Feynmano postremo operi suo interfuit.[7]

Hoc perturbatae mutationis rationi profuit quae nunc de indicis[8] in discrimine perscriptio maxime iusta exprimit. Is exitus finitimus videtur secundo ordini calentis viva vi permotionis ut elii fluida acriter condicio firmavit in astrorum vehiculorum experimentis.[9]

De quantorum in quarchis rationibus reliqua elementa[10] invenit ab origine in Tulli Reggi algebra, ab N. Cabibbo, L. Horvitio et I. Neemanio coniecta (p.232 in[11]). Cum C. Maki magistro fere crystallorum sub specie media icosaedricam architecturam explanavit.[12]

Graphicis cogitandis variationum de physicis vectoribus discriminis punctum triplex anno millesimo nongentesimo octogesimo secundo (1982) prospexit.[13] Prognostica vere sunt patefacta a computariis simulationibus in Monte Carolo anno 2002.[14]

Clainertius in volumina de indicatoriis aequoribus (gaugis aequora) evolvit quamdam novam ingenii rationem permixtorum aequorum. Ita recepimus cogitationem suam de communibus quantorum aequoribus (in libro Gaugis aequora in densata materia (1989, Scientiae Orbis edidit, Singapurae). Ex hac notione possimus videre proprietates de vortice fluctuanti ac lineis defectus describi ut elementariae excitationes per auxilium aequorum nomine pf, quorum graphica Pheynmania regularem faciem delineant. Quantorum perturbationis ratio duplicem faciem habet in ordinis notione de quantis ab L. D. Landavo expressa.

Cum Siculae scholae aestatis interfuit Eryci, anno millesimo nongentesimo septuagesimo octavo (1978), Kleinert proposuit fractura supersymmetriae cogitationem in atomis nucleis,[15] experimentibus confirmata.[16]

Artis sua praecepta de communibus quantorum aequoribus ac notiones geminationum a quarcis adronum plurima exemplaria offerunt pro cogitationibus de densata materia,[17] et in nucleorum physica elementarisque particulis.[18]

Anno millesimo octogesimo sexto (1986), rigorem in coniectura chordae amplitudinis introduxit,[19] quae recte a contentione est dominata. Hoc modo chordas effecit meliores de natura physica, pro multa specie. Eodem tempore, quo A. Poliacovio Russico magistro de rerum natura fecit, A. Clainertius simillimam notionem proposuit, cuius exitus nomatur chorda Poliacovii Clainertii.

Cum A. Cherviacov mutuo auxilio extendit distributionum notionem de veri similitudine ad dimidias turbas ex spatio lineari ut etiam una facta esset summa.[20] Agenii Clainertii libri recentius editi est argumentum de multiformis aequoribus. Maxime amat scientiae investigationes intexere altae harmoniae speciei quae, ut ei videtur, regit fictionis intentus. Itaque possimus legere intra commentaria sua aliquas vocationes ex Latinis auctoribus ad similitudinem demonstrandam in itinere humanae sapientiae.

Ut alterna forma ad teoriam chordarum comparata, Kleinert est tota similitudine inter non Euclidea crystallorumque rationes cum vitiis graphicis usus, prout geometrica postulat. Hoc cogitavit quo universi mundi exemplar instrueret mundum crystallo facto nomatum sive Planchi-Clainerti crystallum quod longitudinis Planchi de intervallo patente praebent discrimina ad chordarum rationes. Ex hiusmodi exemplare videmus materiam parere vitia in spatio tempore quod curvaturas exitusque varios gignit quae late patens relatio de rerum natura habet. Haec ratio Italicam mulierem in arte versatam subiecit, Lauream Piscem (Laura Pesce) nomatam, pro pulchra fictione vitreorum signorum, quorum titulus "mundus in crystallum densatus" est (etiam hic).

Kleinert est senior sodalis facultatis de Astrophysicae Relativisticae omnium gentium communis proposito, IRAP nomato, cuius partem consistit in toto orbe terrarum astrophysicae collegio.[21] Italica Icrae sedes est in amoeno loco Aternensi, ubi omnes rerum naturae periti scientiae rationes possunt in mutua concordia colere.

Etiam socius operis est officinae cosmologicae quae pendunt scientiae ex instituto Europaeo.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.physik.fu-berlin.de/~kleinert/mbp.html.
  2. http://www.dpg-physik.de/dpg/preise/preistraeger/max-born-preis.pdf.
  3. B. I. Henry, Book Review, Australian Physics 44, 110 (2007).
  4. Duru I. H., Hagen Kleinert, "Solution of the path integral for the H-atom", Physics Letters B 84, 185 (1979).
  5. Duru I. H., Hagen Kleinert, "Quantum Mechanics of H-Atom from Path Integrals", Fortschr. Phys. 30, 401 (1982).
  6. Hagen Kleinert (2004). "Travailler avec Feynman". Pour La Science 19: 89-95 
  7. Feynman R. P., Hagen Kleinert, "Effective Classical Partition Functions", Physical Review A 34, 5080 (1986)
  8. Hagen Kleinert. "Critical exponents from seven-loop strong-coupling φ4 theory in three dimensions". Physical Review D 60, 085001 (1999).
  9. Lipa J.A.,"Specific heat of liquid helium in zero gravity very near the lambda point", Physical Review B 68, 174518 (2003).
  10. Hagen Kleinert, "Bilocal Form Factors and Regge Couplings", Nucl. Physics B65, 77 (1973)
  11. Ne'eman Y., Reddy V. T. N., "Universality in the Algebra of Vertex Strengths as Generated by Bilocal Currents", Nucl. Phys. B 84, 221-233 (1981).
  12. Hagen Kleinert, Maki K., "Lattice Textures in Cholesteric Liquid Crystals", Fortschritte der Physik 29, 219 (1981).
  13. Hagen Kleinert, "Disorder Version of the Abelian Higgs Model and the Order of the Superconductive Phase Transition", Lett. Nuovo Cimento 35, 405 (1982).
  14. Hove J., Mo S., Sudbo A., "Vortex interactions and thermally induced crossover from type-I to type-II superconductivity", Phys. Rev. B 66, 064524 (2002).
  15. Ferrara S., "The New Aspects of Subnuclear Physics", 1978 Erice Lecture publ. in Plenum Press (N.Y., Zichichi A. ed.) Vol. 40 (1980)
  16. Metz A., Jolie J., Graw G., Hertenberger R., Gröger J., Günther C., Warr N., Eisermann Y., "Evidence for the Existence of Supersymmetry in Atomic Nuclei", Phys. Rev. Lett. 83, 1542 (1999).
  17. Hagen Kleinert, "Collective Quantum Fields", Fortschritte der Physik 36, 565 (1978)
  18. Hagen Kleinert, "On the Hadronization of Quark Theories", Lectures presented at the Erice Summer Institute 1976, in "Understanding the Fundamental Constituents of Matter", Plenum Press, New York, 1978 (Zichichi,A., ed.) p. 289-390
  19. Hagen Kleinert, "The Membrane Properties of Condensing Strings", Phys. Lett. B 174, 335 (1989)
  20. Hagen Kleinert, Chervyakov A., "Rules for integrals over products of distributions from coordinate independence of path integrals", Europ. Phys. J. C 19, 743 (2001)
  21. ICRANet.

Opera[recensere | fontem recensere]

Verena Schulte-Frohlinde).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]