Guillelmus de Valentia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Arma Guillelmi de Valentia sicut ab anno 1296 in sepulchro eius ad Abbatiam Westmonasteriensem ostentantur (C. Boutell, Heraldry Historical and Popular (Londinii, 1863) tab. vii)

Guillelmus de Valentia e familia Leziniacensium (natus anno circiter 1230;[1] mortuus die 18 Maii 1296 vel paullo antea) fuit filius quartus natu Hugonis de Leziniaco uxorisque eius Isabellae quae antea Iohanni regi Anglici nupserat.

Anno 1247 Guillelmus cum fratribus Guidone et Ademaro et sorore Alaide Angliam petivit, suadente rege Henrico III; rex ipse Guillelmum in ordinem equestrem recepit die 13 Octobris 1247,[2] matrimoniumque promovit cum Ioanna de Monte Canisio, filia Guarini uxorisque eius Ioannae (quae filia fuit Guillelmi Marescalli). Guillelmus ex ea filios filiasque septem genuit:

Inter eos Ademarus, patrem supervivens, ab anno 1307 dignitatem comitis Penbrochiae gessit quam eo transmiserant avia et mater.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anno 1249 fuit etiam "aetate tener et viribus imperfectis": Matthaeus Paris, Chronica maiora 5.83
  2. Matthaeus Paris, Chronica maiora 4.640-644; T. F. Tout, "The 'Communitas Bacheleriae Angliae'" in English Historical Review vol. 17 (1902) pp. 89-95 ad p. 91

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]