Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Gluon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gluon[1] in physica particularum appellatur boson qui vim fortem mediatur. Qua vi quarca intra mesones et hadrones concluduntur et quoque hadrones in se attrahuntur.

In summa, sunt 8 genera gluonum quae in experimentis inveniuntur. Gluonibus est massa nulla (quamquam certi auctores ponunt ei massa paucorum MeV esse), onus electricum nullum, et volubilitas quantica 1. Attamen, omnis gluon habet onus coloris (color ruber, viridis, caerulus aut anti-color anti-ruber, anti-viridis, anti-caerulus), et sola novem genera gluonum obtinentur propter regulam qua colores combinantur ut color albus necessario producatur. Nonum genus singulum numquam invenitur.

Chromodynamica[recensere | fontem recensere]

In theoria chromodynamica, particulae onus coloris habentes inter se aguntur gluones commutando. Cum duo quarca gluonem commutant, colores eorum mutantur gluonibus mediantis. Gluon quidam, cum quarco singulo interagit, eo colore vel anti-colore oneratur qui colorem mutatum quarci colorem compensat. Gluones cum aliis gluonibus possunt interagere, quia ipsi colorem ferunt; itaque inspectio mathematica interactionis fortis difficillima est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. (Gluon, gluonis) Nomen ex linguis Romanicis mutatum


Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!