Georgius Şincai

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius Şincai.

Georgius Şincai (natus in Râciu de Câmpie in comitatu Mureş die 28 Februarii 1754; mortuus Sineae prope Cassoviam urbem, quae hodie ad Slovaciam pertinet, die 2 Novembris 1816) fuit rerum gestarum scriptor, philologus, et poeta Dacoromanus, e Transilvania ortus. Şincai, qui etiam Sacrae Congregationis de Propaganda Fide bibliothecarius fuit, una cum Samuele Micu Elementa linguae daco-romanae sive valachicae, primum Linguae Dacoromanicae grammaticae librum, anno 1780 Vindobonae edidit, quocum confirmavit linguam Dacoromanicam sub familia Romanica subsumari? debere.


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!