Gemeticum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ruinae Abbatiae Gemeticensis
Ruinae Abbatiae Gemeticensis

Gemeticum (Francogallice Jumièges) est urbicula 1700 habitantium praefecturae Sequanae Maritimae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Abbatia Benedictina anno 654 illic condita est a Sancto Philiberto, qui sodalis fuerat sanctorum Audoeni et Wandregisili in curia Merovingorum. Philibertus primus abbas creatus, postea tamen, causa invidiae inimicorum quorundam, e Gemetico discedere coactus, monasterium alterum apud Nerium Monasterium anno 685 condidit ubi mortuus est. Sub imperio abbatis secundi Achardi, Gemeticum adeo viguit ut brevi tempore numerus monachorum usque ad mille creverit.

In saeculo IX abbatia a Normannis direpta et incendio rasa est sed in maiorem amplitudinem a Gulielmo I iterum aedificata est.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!