Gelechiidae

E Vicipaedia

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Gelechiidae 
Stainton, 1854
   
Subdivisiones: Subfamiliae
Vide commentarium.
Synonyma
Brachmiinae

Deoclonidae
Gelechiadae (lapsus)
Physoptilinae

(sed vide commentarium)
Larva Chrysoesthiae sexguttellae Chenopodio albo vescitur.
Dichomeris inserrata.

Gelechiidae sunt familia papilionum ordinis Lepidopterorum. Nomen ferunt permagnae superfamiliae Gelechioideorum, minime investigatae, et familiae taxinomia est summe controversa. Haec heterocera plerumque sunt perparva, alisque angustis et fimbriatis. Larvae plurimarum specierum in variis plantarum partibus internis vescuntur, aliquando gallas efficientes. Pseudotsuga est hospes multarum specierum familiae, praecipue generis Chionidis, quod ergo est magis varium in America Septentrionali quam alibi.[1]

Ante saeculum vicensimum exeunte, plus quam 900 genera cum plus quam 4500 specierum hic posita sunt, cum 650 fere generibus ab America Septentrionali sola notis.

Multae species sunt pestes agriculturae, inter quas:

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Subfamilia Anacampsinae Bruand, 1850

Subfamilia Anomologinae Meyrick, 1926

Subfamilia Apatetrinae Meyrick, 1947

Subfamilia Dichomeridinae Hampson, 1918[2]

Subfamilia Gelechiinae Stainton, 1854

Subfamilia Physoptilinae Meyrick, 1914

Subfamilia Thiotrichinae Karsholt, Mutanen, Lee & Kaila, 2013

Genera incertae sedis

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Donald J. Borror, Charles A. Triplehorn & Norman F. Johnson (1989). An Introduction to the Study of Insects (6a ed.). Fort Worth, Texas: Saunders College. p. 800. ISBN 0-03-025397-7 .
  2. Olim Chelariinas comprehendens, quae nunc in Anacampsinis ponuntur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gelechiidas spectant.
Vide "Gelechiidas" apud Vicispecies.