Gallaecia (provincia Romana)
Appearance
Gallaecia vel Callaecia fuit regio in Iberia ad septentrionem Durii fluminis cuius caput erat Bracara Augusta. Regio secta est a Mini flumine, quod aurum ferebat et Romani regionem ita volebant. Capta est a Romanis C. Iulio Caesare duce. Fuit pars Hispaniae Citerioris usque ad regnum Diocletiani, qui Gallaeciam provinciam fecit, quae a praesidibus administrabatur et ad Hispaniae Dioecesin pertinuit.
Praesides
[recensere | fontem recensere]Praesides Gallaeciae inter alios et hi fuerunt:
- Fabius Aconius Catullinus Philomathius ante annum 338
Silius Italicus
[recensere | fontem recensere]Silius Italicus de Gallaecia scripsit:
- Fibrarum et pennae divinarumque sagacem
- flammarum misit dives Callaecia pubem,
- barbara nunc patriis ululantem carmina linguis,
- nunc pedis alterno percussa verbere terra,
- ad numerum resonas gaudentem plaudere caetras. (Liber III.344-7)
Finis provinciae
[recensere | fontem recensere]Anno 409 Suevi Hispaniam intraverunt et Gallaeciam ceperunt, ubi regnum creaverunt. Tunc Liuvigildus rex Suevos superavit et Galaleciam in regnum duxit.
Fontes
[recensere | fontem recensere]Strabo, libro tertio Geographicon cap. III.2-4
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964