Fabius Aconius Catullinus Philomathius

E Vicipaedia

Fabius Aconius Catullinus Philomathius (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus ac vir publicus paganus quarti saeculi fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Aconius Catullinus anno 317/318 proconsul Africae erat. Fabius Aconius uxorem duxit et unam filiam habuit Aconiam Fabiam Paulinam, quae Vettio Agorio Praetextato famoso senatori et pagano viro publico nupsit[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Aconius Catullinus consul suffectus erat, praeses Gallaeciae[2], deinde Comes orientis, tum vicarius Africae anno 338/339, praefectus praetorio Italiae anno 341, praefectus urbi Romae annis 342 - 344. Anno 349 consul erat una cum Ulpio Limenio.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • CIL VI 1780: Filia Aconiae Fabiae Paulinae ei monumentum posuit, in qua et cursus honorum patris enumeratur.
  • Codex Theodosianus XVI 10,3: Constantinus II imperator ad eum praefectum urbi scripsit de templis deorum Romae: "Quamquam omnis superstitio penitus eruenda sit, tamen volumus, ut aedes templorum, quae extra muros sunt positae, intactae incorruptaeque consistant. Nam cum ex nonnullis vel ludorum vel circensium vel agonum origo fuerit exorta, non convenit ea convelli, ex quibus populo Romano praebeatur priscarum sollemnitas voluptatum."

Notae[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Flavius Philippus et Flavius Salia
Consul
349
cum
Ulpio Limenio
Successores:
Flavius Sergius et Flavius Nigrinianus