Gaius Valgius Rufus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Valgius Rufus (natus circa annum 65 a.C.n.; nescimus quando mortuus sit) fuit senator et poeta Romanus primo saeculo a.C.n.

Vita[recensere | fontem recensere]

Auditor Apollodori oratoris, familiaris Marci Valerii Messallae Corvini consulis anni 31 a.C.n. erat: Horatius poeta rettulit Valgium amicum esse Maecenatis[1] et Valgium ad panegyricum Messallae hortatus est[2]. Anno 12 a.C.n. Valgius consul suffectus creatus est[3].

Opera[recensere | fontem recensere]

Fragmenta tantum eius operum supersunt:

  • Elegiae maerorem Mystes amici canunt[4].
  • De medicina herborum ad Augustum (opus non perfectum est)[5].
  • Epigrammata
  • "teχnη", opus Apollodori, in Latinum translatum Quintilianus[6] laudavit.
  • De rebus per epistulam quaesitis (libris duobus aut pluribus)[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Satyrae I 10, 81pp.
  2. Carmina II 9; confer Panegyricus Messallae, Appendix Tibulliana III 179p
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 1218-1219
  4. Confer Horatius, carmina, II 9
  5. Plinius Maior in Naturali Historia (XXV 2,4) de Valgio scripsit: "post eum (Catonem) unus inlustrium temptavit Gaius Valgius eruditione spectatus inperfecto volumine ad divum Augustum, inchoata etiam praefatione religiosa, ut omnibus malis humanis illius potissimum principis semper mederetur maiestas."
  6. Institutio Oratoria III 1,18
  7. Aulus Gellius, Noctes Atticae, XII 3,1