Fridericus Hebbel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Christianus Fridericus Hebbel, qui Veslingburene in oppido Dithmarsiae anno 1813 die 18 Martii natus obiit anno 1863 die 13 Decembris Vindobonae, tragoediarum scriptor et poeta Germanicus erat.

Nota postalica RPDG cum imagine Friderici Hebbel

Hebbel eo imprimis illustris est, quod maximus erat eorum, in Germania qui fuerunt, poetarum scaenicorum scriptorumque narrationum, qui saeculo 19. opera sua ad veram hominum vitam spectare voluerunt ideoque novo sane verbo creato realistae appellantur. Quin etiam in carminibus faciendis Hebbel una cum Conrado Ferdinando Meyer aliisque a romanticorum more scribendi alienus vitam affectusque cottidianos celebrare maluit.

Opera praecipua Friderici Hebbel[recensere | fontem recensere]

  • tragoedia Iudith inscripta (anni 1840.)
  • tragoedia Maria Magdalena inscripta (anni 1843.)
  • tragoedia Herodes et Mariamna inscripta (anni 1850.)
  • tragoedia Agnes Bernauer inscripta (anni 1851.)
  • tragoedia Gyges inscripta (anni 1854.)
  • tragoediarum trilogia Nibelungi inscripta (anni 1861.)