Franciscus Buchanan

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Franciscus Buchanan, vulgo Francis Buchanan (iam senex nomine materno notus Francis Hamilton, posterioribus saepe Francis Buchanan-Hamilton; natus apud Bardowie iuxta Callander Perthensis die 15 Februarii 1762; mortuus die 15 Iunii 1829) fuit medicus Scoticus, qui multos annos in India sub gubernio Mercatilis Societatis Indiarum Orientalium Britannicae laborabat, ibique de geographia, zoologia, et botanica scribebat. Apud ichthyologos siglo Buchanan, 1822 agnoscitur.

Franciscus Buchanan gradum magistri chirurgiae apud Universitatem Edinburgensem meruit, botanistae Iohannis Hope discipulus. Anno 1794 in Calcutta, munus apud Societatem Indiarum Orientalium suscepit, quod usque ad annum 1815 retinebat. Anno 1795, particeps legationis ab hac Societate ad regem Birmaniae missae (duce Michaele Symes), in urbe Avae de religione Buddhistica Birmanica primus fere Britannorum quaesivit, necnon de rebus botanicis. De religione opus contemporaneis perutile edidit, titulo On the Religion and Literature of the Burmas, partim ex observationibus suis compositum, partim e schedis Vincentii Sangermano, qui eo tempore Ecclesiam Catholicam et collegium missionarium in urbe Yangon conduxit.

Annis fere 17991801, descriptionem geographicam statisticamque confecit omnium regionum quae, Tipu Sultan nuper debellato et urbe Seringapatam mortuo, ad dominia Societatis additae sunt et in praesidentiam Madras inclusae. Mox anno 1802, cum legatione Britannica ad regnum Nepaliam profectus est. Ab anno 1803 usque ad 1805, medicus privatus meruit gubernatoris generalis Indiae, Ricardi Wellesley; ab 1807 usque ad 1814, descriptionem regionis Bihar confecit, annoque 1811 ruinas urbis Bodhagaya, religionis Buddhisticae incunabuli, reperuit.

Opera[recensere | fontem recensere]



Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Allen, Charles. 2002. The Buddha and the Sahibs. Londinii: John Murray. ISBN 9780719554285, pp. 10–101.
  • Noltie, H. J. 1999. Indian botanical drawings 1793–1868. ISBN 1-872291-23-6.
  • Marika Vicziany, "Imperialism, Botany and Statistics in early Nineteenth-Century India: the surveys of Francis Buchanan (1762–1829)" in Modern Asian Studies vol. 20 (1986) pp. 625-660