Fono (Samoa)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Fono est senatus Samoanus, cui sunt quadraginta novem senatores: quadraginta septem matai (duces familiarum), e sex constituentiis duas sedes habentibus et triginta quinque constituentiis unam sedem habentibus electi, et duo senatores a "nationalibus non-Samoanis" (hominibus qui non ad gentem Samoanam pertinent) electi. Senatores a suffragio universali eliguntur, et eorum munus quinque annorum spatium habet. Caput civitatis (Samoane Ao o le Malo) ab hoc fono quinquennium eligitur.

Fono hodiernum de "Western Samoa Legislative Assembly" descendit, per imperium Novae Zelandiae cum Samoa colonia sub mandato Societatis Civitatum pateret conditum. Die rei publicae libertatis, primo Ianuarii 1962, quintum "Legislative Assembly" fono primum factum est.[1]

Electiones[recensere | fontem recensere]

Electores debent esse cives Samoani plusquam viginti unum annos habentes.[2] Candidati debent esse electores, et munus constituentiarum matai petentes debent titulum ducis tenere.[3]

Spatium muneris[recensere | fontem recensere]

Praesens fono est quintum decimum.

Senatus Annus primus Gubernatio (Samoane: malo)
First Legislative Assembly 1948 Nullae factiones
Second Legislative Assembly 1951 Nullae factiones
Third Legislative Assembly 1954 Nullae factiones
Fourth Legislative Assembly 1957 Nullae factiones
Fifth Samoan Legislative Assembly / Senatus primus 1961 Nullae factiones
Senatus secundus 1964 Nullae factiones
Senatus tertius 1967 Nullae factiones
Senatus quartus 1970 Nullae factiones
Senatus quintus 1973 Nullae factiones
Senatus sextus 1976 Factio Popularis Christiana
Senatus septimus 1979 Factio Popularis Christiana
Senatus octavus 1982 Factio pro Iuribus Humanis Protectis
Senatus nonus 1985 Factio pro Iuribus Humanis Protectis
Senatus decimus 1988 Factio pro Iuribus Humanis Protectis
Senatus undecimus 1991 Factio pro Iuribus Humanis Protectis
Senatus duodecimus 1996 Factio pro Iuribus Humanis Protectis
Senatus tertius decimus 2001 Factio pro Iuribus Humanis Protectis
Senatus quartus decimus 2006 Factio pro Iuribus Humanis Protectis
Senatus quintus decimus 2011 -----

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Senatus Samoensis: nuntii ad summam, www.parliament.gov.ws.
  2. Electoral Act 1963, s16, www.parliament.gov.ws.
  3. Electoral Act 1963, s5, www.parliament.gov.ws.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!