Flavius Philippus

E Vicipaedia

Flavius Philippus (nescimus, quando natus sit quandove mortuus est) vir publicus Romanus saeculi quarti erat.

Origo et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius venditor farciminum erat, Philippus paulatim ad munus notarii sublatus est[1]. Habuit filium Simplicium et nepotem Anthemium. Inter posteriores eius et Anthemius imperator Romanus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Eusebio praeposito sacri cubiculi iuvante anno 344 a Constantio II imperatore praefectus praetorio per Orientem nominatus est[2]. Anno 348 consul factus est, una cum Flavio Salia collega. Anno 351 Philiipus cum legatis aliis ad Magnentium usurpatorem missus est, sub specie de pace agendi, sed re vera, ut potestatem hostium exploraret. Philippus orationem habuit apud milites Magnentii et eos ad deserendum permovere conabatur. Itaque a Magnentio captus est atque Constantius ei honorem praefecti praetorio dempsit[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Libanius, orationes XLII 24-25
  2. Libanius, orationes LXXII 11
  3. Zosimus, Historia Nova II 46


Antecessores:
Vulcacius Rufinus et Flavius Eusebius
Consul
348
cum
Flavio Salia
Successores:
Ulpius Limenius et Fabius Aconius Catullinus Philomathius