Exploratio mundi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago astronautae Buzz Aldrin a Neil Armstrong capta, anno 1969, ubi homines ad Lunam primum advenerunt.

Exploratio mundi significat illos labores hominum ut vehicula in caelum praeter orbem terrarum mittantur, quo homines eunt ut plura intellegant, ut populos nationum diversarum conectant, neve homines pereant orbe terrarum perempto.

Iam antiquitus Lucianus Samosatensis scripsit Veras Historias in quibus nonnulli homines tempestate ablati in nave iter ad lunam faciunt.

Talis fabula tantum fabula esse poterat donec vicensimo saeculo magna sicut tela aedificata sunt, quae propelluntur materia liquida arsa.

Brevi tempore post finem belli secundi orbis terrarum duae patriae, Americana et Sovietica, ad astra contendere coeperunt. Anno 1957 Sovietici primam satellem quae manibus hominum facta erat, 'Sputnik' vocata, in caelum miserunt. Anno 1961 Georgius Gagarin primus hominum circum orbem terrarum volavit, duas fere horas agens. Eodem anno, Alan Shepherd Americanus in spatium iactus est, qui tamen circum orbem non volavit; anno autem 1962, John Glenn, alius Americanus, circum orbem motus est. Anno 1969, Neil Armstrong Buzzque Aldrin Americani primi in pulvere lunae ingressi sunt.

Anno 2003, Jang Liwei primus hominum Sinensis in spatium praeter orbem terrarum iactus est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad explorationem mundi spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg