Exitus (ager)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Exītus (-us m.)[1] (Hispanice: ejido; Navatlace: āltepētlālli) agri haud culti portio et publici usus est. Etiam aliquibus casibus Civitatis aut municipiorum proprietatis ager consideratur. In Hispaniae Meridie exītus arearum in municipali terreno sitarum summa est. In Mexico rustica collectivi usus proprietas cum magno pondere in agriculturali nationis vita est.

Exītus processus est ut gubernatio privatos agros capiat et eis velut agris municipalibus utitur, quod per Imperium Aztecicum in Mexico commune erat.

In Mexicano coloniali aevo, exītus propemodum evanuit sed per encomiendae systema denuo institutus est. Interea, hoc systema in Constitutione anni 1917 dissolutum est, quamquam promissum est rursus exītuum systema instituere, quod non evenit usque ad Lazari Cárdenas del Río praesidiatum anno 1934.

Exītuum systematis denuo instituendi propositum agros populo reddere et plurimos cibos producere erat. Agri Civitati pertinent et argentaria nationalis omnia machinamenta et omnia necessaria ad colendos agros solvet.

Anno 1960 23% agrorum cultorum in Mexico exītus erant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.