Eva Bulling-Schröter

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eva Bulling-Schröter

Eva Bulling-Schröter (nata die 22 Februarii 1956 Ingolstadii) rerum politicarum perita Germanica factionis Sinistrae est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam testimonium maturitatis accepit, pro societatibus metalluricis operam dedit et annis 1979 - 1981 tiroconium fabrae claustrariae fecit. Praeterea pro collegiis opificum operam dedit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Bulling-Schröter bis marito nupsit, secundus maritus anno 2011 mortuus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1974 sodalis Factionis Communiticae fuit, anno 1990 ad Factionem Democratici Socialismi transiit et nunc ad Sinistram pertinet. Anno 1994 primo legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est et ad annum 2002 mansit. Ab anno 2005 iterum legata Parlamenti Germanici est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Evam Bulling-Schröter spectant.