Erynnis icelus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Erynnis icelus
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Familia: Hesperiidae
Tribus: Erynnini
Genus: Erynnis
Species: E. icelus
Binomen
Erynnis icelus
(Scudder & Burgess, 1870)
Synonyma
  • Nisoniades icelus Scudder & Burgess, 1870
  • Nisoniades icelus Lintner, 1872
  • Nisoniades bautista Plötz, 1884
  • Nisoniades hamamaelidis Scudder, 1889
  • Thanaos icelus (Scudder & Burgess, 1870)

Erynnis icelus (Anglice dreamy duskywing, Aspen duskywing) est papilio familiae Hesperiidarum, in boreali America Septentrionali, a Territoriis Boreoccidentalibus trans Canadam meridianam ad Novam Scotiam, ad meridiem in montibus occidentalibus ad Arizonam meridianam et Novum Mexicum meridianum, ad orientem ad Arcansiam, Alabamam boreorientalem, et Georgiam septentrionalem endemicus.

Latitudo alarum est 29–38 mm. Est singula generatio per annum. Adulti ab Aprile ad Iulium ineuntem volare solent. Aliquando raro est generatio altera in Montibus Appalachianis meridianis.

Larvae speciebus generum Salicis, Populi, et aliquando Betulae vescuntur. Adulti nectar florum Ceanothi americani, Fragariae vescae, Rhododendri groenlandici, Rhododendri tomentosi, Rhododendri neoglandulosum, et Viciae americanae, et specierum generum Apocyni, Barbareae, Lupini, Rubi, et Vaccinii sorbillant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Erynnem icelus spectant.


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!