Ericus Mielke

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ericus Mielke

Ericus (Theod. Erich) Mielke (natus 28 Decembris 1907 Berolini, mortuus 21 Maii 2000 eodem loco) vir publicus Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) et dux vigilum clandestinorum erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius faber erat, ipse gymnasium frequentavit, sed maturitatis testimonium non adeptus est. Annis 1924 - 1927 tirocinium mercatoris fecit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 1948 uxorem duxit et filium habuit.

Vita politica ante annum 1945[recensere | fontem recensere]

Anno 1925 sodalis Factionis Communisticae Germanicae (KPD) factus est. Deinde diurnarius diurni "Vexilli Rubri" laboravit. 9 Augusti 1931 Mielke cum aliis Berolini duos vigiles publicos necaverunt, quos inimicos communistarum duxerant. Itaque Mielke patriam fugit et Moscoviae deinde vixit. Ab anno 1933, cum Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Mielke noniam reverti potuit. Moscoviae tirocinium politicum et militare in schola Lenin fecit. Ab anno 1936 commissarius politicus in Bello Civili Hispanico contra homines, qui consilia communistarum negavissent, egit. Anno 1939, cum Factio Republicana Hispaniae victa esset in Franciam fugit et ibi a magistratibus anno 1940 captus est. Anno 1941 e castris fugit et clam nomine falso in Francia a Theodiscis occupata inter alia opifex silvarum vixit.

Officia in RDG[recensere | fontem recensere]

Anno 1945 in Germaniam, in Zonam ab Unione Sovietica occupata reversus est. Ibi iterum sodalis KPD factus et praeses vigilum Montis Lucis (Lichtenberg) Berolini nominatus est. Statim inimicos politicos communistarum persequi coepit. Ab anno 1946 sodalis novae Factionis Socialisticae Unitae Germaniae erat. Ab anno 1948 in magistratu Zonae Sovieticae rerum internarum laboravit et anno 1950 secretarius statalis in novo Administerii Securitatis Rei Publicae factus est. Anno 1957 ipse administer huius ministerii factus est, quos ad mensem Novembrem 1989 administrabat. Hoc tempore, numerus vigilum clandestinorum, qui inimicos dictaturae communistae explorarent et acriter coercerunt, a 14.000 ad usque 91.000 aucta est. Multi alii cives interdum pro administerio laboraverunt. Annis 1958 - 1989 Mielke legatus Camerae Popularis fuit et anno 1976 inter duces SED electus est. Praeterea legatus militum promotus et phaleris plurimis - plus quam 300 - honoratus est.

Casus et finis Erici Mielke[recensere | fontem recensere]

Cum cives RDG anno 1989 dictaturam communistam tollerent, Mielke magistratus suos amisit: 7 Novembris consilium ministrorum RDG se recessit, 8 Novembris consilium regens SED. 13 Novembris Mielke primo et ultimo tempore in Camera Populari orationem habuit, dicens se omnes homines amare (Ich liebe doch alle ...). Quam orationem legati risu saepe interrumpebant. 17 Novembris e Camera Popularis dimissus est et 3 Decembris e SED. 7 Decembris a vigilibus captus et postea in iudicio accusatus est, sed non criminum multorum, quae administer commisisset, sed propter caedes anni 1931. Anno 1993 ad sex annos carceris damnatus est. Anno 1995 valetudinis causa liberatus est. Ad mortem in anno 2000 Berolini vixit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]