Epitasis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Personae theatri

Epitasis (Graece ἐπίτασις 'intentio; vehementia') est medius ludi scaenici actus, in quo incommoda primae personae per gradus exitum versus amplificantur et intenduntur. Vocabulum epitasis excogitatum est, ab Aelio Donato, grammatico Romano (saec. IV), qui ludum definivit rem trium partium distinctarum, quarum aliae sunt protasis et catastrophe. Theoria dramatica hodierna epitasin usitate arcum dramaticum appellat, qui aliquantulum diversis divisionibus utitur, sed ferme eadem notio est.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!