Eduardus Symoens

E Vicipaedia
Eduardus Symoens anno 1978 Antverpiae sodalem Elizabeth Kehlet alloquitur.

Eduardus (vulgo Edward) Symoens (natus Austinopoli die 17 Septembris 1915; mortuus Kapellen in Provincia Antverpiensi die 21 Decembris 1995) fuit paedagogus Belga et Esperantici fautor indefessus. Quem Universalis Societas Esperantica (UEA) anno 1993 collegam honorarium cooptavit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus in America a pueritia vitam degit in Belgio. Zamenhofianum idioma edidicit anno 1930 et paulo post inter studiosos praeconia facere coepit. Anno 1946 cursum radiophonicum linguae discendae habuit. Gymnasiorum rector fuit tam in Re publica democratica Congensi annis inter 1947 et 1972 quam in Ruanda annis inter 1972 et 1975, ubi semper de rebus Esperanticis quoque docebat notiones Esperanticas clarificans atque illuminans. Denuo anni 1980 motioni Esperanticae in Ruanda (re)nascenti auxiliabatur, de quibus diebus in Monato periodico Flandrico saepenumero verba pepigit.

In Europam reversus colloquia de rebus Esperanticis habuit anno 1976, unde motioni Flandricae nova fortitudo inspirata est. Revera annis inter 1979 et 1984 Associationi Flandricae Esperanticae (Flandra Esperanto-Ligo, FEL) praefuit; post annum 1984 vicarius praeses creatus est quo munere usque annum 1990 fungebatur. Tunc eum praesidem honorarium proclamarunt sodales Belgae. Quando Congressus universalis Esperanticus anno 1982 Antverpiae celebrabatur, in commissione conventui parando operam navabat. Gregem regionalem Kalmthout in oppido insuper curabat. Cum annis inter 1979 et 1992 commissarius apud UEA esset, de rationibus electoriis et de servitiis informatoriis operam dabat; intense cogitabatur quemadmodum in Europa communicatio internationalis lingua Esperantica adhibita emendari posset.

Paedagogia Esperantica internationalis[recensere | fontem recensere]

Maximi autem momenti labores eius fuerunt pro Associatione Esperanticum docentium internationali (ILEI), ubi fuit vicarius praeses (annis inter 1985 et 1987) et praeses (annis inter 1987 et 1991), antequam sodalis honorarius declaratus est. Regulae atque normae ab Eduardo Symoens excogitatae imaginem istius associationis valde mutabant atque fingebant. UEA et ILEI cooperationes inierunt atque renovarunt et anno 1990 status ILEI velut associatio specialis in gremio UEA sollemniter est annuntiatus. Anno 1989 examina linguistica proposuit (Internaciaj Ekzamenoj de UEA / ILEI) necnon cursus de eruditione continuata pro magistris linguae Esperanticae anno 1992. Cui fini multa nova instrumenta didascalia edita sunt.

Symoens terrarum multarum ministros educatorios adiit praeconia factum de partibus politicis, socialibus, culturalibus, paedagogicis, propaedeuticis a lingua Esperantica efficaciter agendis. Variis in linguis folia informatoria dilucide parata sunt, et opera scientifica omnia - quoad studia Esperantica - in elencho collecta sunt sub titulis Bibliografio de disertacioj pri Esperanto kaj interlingvistiko (1989; cum supplemento anni 1995), Studoj pri la Internacia Lingvo (1987), et Orgena vortaro (1989). Symoens etiam anthologiam praelectoriam praetitulatam La intereso kaj utilo de komuna interlingvo anno 1988 prelo mandavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Symoens, Edward 1987 : L' Espéranto et l' Afrique, Dialogue, n° 125, Nov.-Déc., Kigali, 53-68.
  • Symoens, Edward (1989): Bibliografio de universitataj kaj altlernejaj diplomverkoj, disertacioj kaj tezoj pri Esperanto kaj interlingvistiko. Roterodami (UEA)
  • Wim De Smet 2001 : Edward Symoens 1915-1995. En Interface. Planned Languages: From Concept to Reality. VLEKHO. Hogeschool voor Wetenschap en Kunst, Bruxellis, 3-4. ISBN 806813-1-8
  • Symoens, Margaretha 2011 : Belgaj Radiokursoj de Esperanto en la kvardekaj jaroj - Mozaikoj el la vivo de Edward Symoens, Finlaboraĵo, Universitato Adam Mickiewicz kaj Internacia Ligo de Esperantistaj Instruistoj, Posnaniae, paginarum 62

Externi nexus[recensere | fontem recensere]