Eduardus Miliband
E Vicipaedia
Eduardus Samuel Miliband, communiter Ed Miliband (Londinii natus die 24 Decembris 1969 e familia Iudaica originis Polonicae) est vir publicus Regni Britanniarum factionis Laboris; a die 5 Maii 2005 legatus apud Parlamentum Britannicum et olim minister. A die 25 Septembris 2010 est Factionis Laboris praesul et ergo oppositionis dux. Fratrem habet David Miliband, olim negotiorum externorum ministrum.
Eduardus Miliband est alumnus Collegii Corporis Christi apud Oxonienses; ibi rebus oeconomicis studuit.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Eduardum Miliband spectant. |
- Pagina officialis Eduardi Miliband
- De Eduardo Miliband MP apud TheyWorkForYou.com