Ebrietas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lu Zhishen vel "Monachus sapiens," iratus propter ebrietatem, effigiem dei frangit. Impressio stipitibus ligni a pictore Iaponico Yoshitoshi Tsukioka creata, anno 1887.

Ebrietas, stricto sensu, est status animalis nimis alcohole (aethanolis) intoxicati. In symptomatibus includuntur inopia recte ambulandi potestatis, vultus rubrefactus, eloquentia debilitata, et alia. Appellatio etiam in eadem acta sine alcoholis effecta refert.

Si nimis perpotavisti, cras crapula te dolebit.

Quo cadunt ebriosi?[recensere | fontem recensere]

Athenaeus Naucratita in Deipnosophistis 10.447a citat Aristotelem de Vino (περὶ μέθης), qui dicit eos qui vinum bibunt huc illuc cadere, sed eos qui cerevisiam bibunt (quam Aristoteles pinon (πῖνον) vocat), tantum in tergum cadere.


Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ebrietas spectant.