Obsidio Rhodi (305 a.C.n.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Obsidio Rhodi

Obsidio Rhodi urbis, insulae Rhodi capitis, Demetrius regis Antigoni Monophthalmi filius, patre suadente, anno 305 a.C.n. suscepit, sed frustra, annoque insequenti reliquit; e qua re cognomen meruit "Poliorcetae", i.e. qui urbes obsedit.

Ad obsidionem helepolis constructus est ab Epimacho Atheniensi; tale opus, sed parvius ut videtur, anno priori ad Salaminem Cypriam obsidendam paratum est. Hegetor machinator Byzantius ad urbem devincendam testudines mirae magnitudinis construxit.

Inter milites Demetrii in hac obsidione interfectos sunt Alcimus Epirota et Mantias.

Annis insequentibus ut ob libertatem servatam deo Helio gratiam agerent Rhodii Colossum iuxta portum construxerunt. De hac obsidione in mythistoriis hodiernis legimus: in Alfredi Duggan Elephants and Castles et in narratione de rebus futuris ab L. Sprague de Camp scripta sub titulo The Bronze God of Rhodes.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) pp. 165-169
  • H. Hauben, "Rhodes, Alexander and the Diadochi from 323/2 to 304 B.C." in Historia vol. 26 (1977) pp. 307-339
  • J. Seibert, Untersuchungen zur Geschichte Ptolemaios' I. (Monaci, 1969) pp. 225-230
  • C. Wehrli, Antigone et Démétrios (Genavae, 1968) pp. 207-214