Decretum Ptolemaei IV Memphiticum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Decretum Memphiticum

Decretum Ptolemaei IV Memphiticum (aliter Decretum Raphiense) die 15 Novembris 217 a.C.n. latum est a collegio sacerdotum Memphitico in Aegypto pro rege Ptolemaeo IV. In tribus exemplaribus exstat, quorum unum nomine "stela Memphitica" recognitur, bilinguia et in tribus scripturis exarata, videlicet Aegyptie (in characteribus hieroglyphicis et demoticis) et Graece. De proelio iuxta Raphiam commisso, in quo Ptolemaeus Antiochum III debellavit, nuntia refert. In serie decretorum religiosorum Ptolemaicorum inscribitur, una cum Decreto Canopico anni 236 a.C.n. et Decreto Ptolemaei V Memphitico, e Tabula Rosettana celebro, anno 196 a.C.n. lato.

Editiones et versiones[recensere | fontem recensere]

  • Henri Gauthier, "Un nouveau décret trilingue ptolémaïque" in Comptes rendus de l'Académie des Inscriptions et Belles Lettres (1923) p. 376 ff.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Günther Hölbl, A history of the Ptolemaic Empire (Londinii: Routledge, 2001) pp. 162-165
  • W. Huß, "Die in ptolemäischer Zeit verfaßten Synodal-Dekrete der ägyptischen Priester" in Zeitschrift für Papyrologie und epigraphik vol. 88 (1991) pp. 189-208
  • W. Spiegelberg, W. Otto, Eine neue Urkunde zu der Siegesfeier des Ptolemaios IV. und die Frage der ägyptischen Priestersynoden. Monaci, 1926
  • H.-J. Thissen, Studien zum Raphiadekret. Meisenheim am Glan, 1966