Publius Memmius Regulus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Publius Memmius Regulus (quando natus sit, nescimus; mortuus est anno 61) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Fuit homo novus, quaestor Tiberii, tum vel aedilis vel tribunus plebis, tum praetor. 1 Octobris 31 consul suffectus cum Lucio Fulcinio Trione. Tiberius ei mandavit, ut cum Quinto Naevio Sutorio Macrone Lucium Aelium Seianum praefectum praetorio opprimeret. 18 Octobris 31 Memmius in curia litteras Tiberii legit et, cum senator aliquis ita censuit, Seianum comprehendi iussit. Die sequenti Memmio duce senatus suplicium supremum Seiano censuit. In Capream iter fecit, ut Tiberium Romam revocaret, sed frustra. Cum collega Fulcinio acerrime de amicis Seiani insequendis certavit[1]. Anno 35 Memmius successor Gaii Poppaei Sabini legatus Augusti pro praetore Moesiae Achaeae Macedoniaeque factus est. Quem magistratum ad usque annum 44, cum Achaea et Macedonia iterum proconsulibus datae sunt, administravit. Anno 38 brevi tempore a Caligula imperatore Romam revocatus est. Imperator enim Lolliam Paulinam cupivit, uxorem Memmii. Quamquam Caligula hanc celeriter recusavit, ad maritum reverti ei non licuit. Anno 39 vel 40 in provincias suas revertit, a multis civitatibus Graecis honoratus est.

Statua Iovis Olympiae in nummo Graeco picta

Cum Caligula statuam praeclaram Iovis in Olympia sibi Romam mitti poposcit, Memmius hoc mandatum retardavit, dum imperator anno 41 mortuus sit. Annis 48/49 Memmius proconsul Asiae fuit, tum tempore Neronis imperatoris quiete[2] Romae vivebat. Eis annis VIIvir epulonum, sodalis Augustalis fraterque Arvalis fuit[3]. Anno 61 mortuus est. Filius eius Gaius Memmius Regulus anno 63 consul ordinarius fuit[4].

Notae [recensere]

  1. Tacitus Annales V 11; VI 4,3-4
  2. Tacitus Annales XIV 47
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 1201-1202
  4. loco citato c. 1201