Döner

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Döner kebap

Döner (Turcice: Döner kebabı), vel doener, est cibus ex coquina Turcica. Ex salsa, carne bubula, lactuca, lycopersicis, cepisque constat. Olim doener carne agnina faciebatur, hodie plerumque caro bovina adhibetur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Fabricatio doeneris in Asia Minore orta est. Praeceptum ex Hamdo coquino ab 1836 suis discipulis traditum est. Viginti quinque annos postea, doener denuo ab Iskendero coquino inventum est, qui bubulam struxit. Hoc doener cum lycopersicis, cepis, oryza, et cucumeris ministravit. Qui denique inventor fuerit, non certum est. Istanbuli doener ab anno 1940 offertur, sed tantum paucis in tabernis. Ab anno 1960 in via emi potest.

Doener in Germania[recensere | fontem recensere]

Primo Berolini, tum in tota Germania, doener iucunda cena fiebat. Cottidie multae tonnae eius carnis creantur. Interim in Germania milia multa tabernarum inveniuntur et ab anno 1995 doener etiam in Austria et Helvetia venditum est. Germani solent doener cum pane cenare. Allium, herbae aciesque autem ex coquina Turcica antiqua non oriuntur.