Cyrillus Hierosolymitanus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Cyrillus Hierosolymitanus (Hierosolymae natus circiter anno 315 - ibidem obiit die 18 Martii 386) fuit theologus ac episcopus Hierosolymae. Propter lectiones ad nuper baptizatos, id est neophytos, notas nomine Catecheses Mystagogicae praesertim clarus est.


Vita[recensere | fontem recensere]

Natum anno 315, inter ver vitae litterarum humaniorum studiosum, Cyrillum Maximus episcopus ordinavit sacerdotem. Maximo perito vel deposito Cyrrilus anno 348 factus episcopus est Hierosolymae ab episcopo Caesareae Acacio, qui demum per sententias pro Ariano hereticas depositurus esset. Tam frequentius conflixit Cyrillus cum episcopo Caesareae ut ter cogeretur a Hierosolyma fugire. Hierosolymae defuit auctoritas inter Ecclesiae membera ex apostolorum temporibus usque ad principium saeculi quarti, advenienti autem Constantino cum matre ac aedificatis quattuor recentibus ecclesiis iam nunc fiebat Hierosolyma speciosa peregrinatoribus, quapropter de autonomia Hierosolymae secum iam pugnabant episcopi. Cum periret Valens anno 378 Arianorum amicus, post annos undecim Cyrillus demum restitutus est episcopus Hierosolymae, quod officium tenuit usque ad mortem.

Catecheses Mystagogicae[recensere | fontem recensere]

Graece scripsit Cyrillus de sacramentis ad neophytos imbuendos lectiones quinque quibus nomen adhibetur coniunctim Mystagogicae Catecheses. Censum generatim est anno 349, episcopo iam modo facto, dum hebdomadam Ecclesia celebrabat paschalem atque primum instructiones sacramentales mystae accipiebant, sermones pronuntiari.



Ecclesia catholica, Ecclesia Anglica et Ecclesiae Orthodoxae festam diem Cyrilli die 18 Martii celebrant. Anno 1883 Cyrillus a papa Leone XIII Doctor Ecclesiae factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!