Cusnezia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Cusneziae

Cusnezia[1] seu Kusnezia[2], vulgo olim Kuznetsk (Russice Кузнецк), nunc Novokuznetsk (Russice Новокузнецк) vocatur, est urbs maxima regionis Kemerovensis Foederationis Russicae, circa 564 milia incolarum (anno 2011) habens, in Siberia occidentali ad Tomum fluvium sita. Magni valoris sedes metallurgiae et industriae carbonariae Russiae est. Stationem ferriviariam et aeroportum habet.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Cusnezia circa annum 1618 ut arx condita, paulo post urbs facta est. Anno 1929 prope Cusneziam constructio officinae metallurgicae incepta est. Iuxta officinam illam oppidum nomine Sad-gorod (Russice Сад-город, i.e. 'Hortus-urbs') emersit, quod die 3 Iulii 1931 factum est urbs Novokuznetsk (Новокузнецк, i.e. 'Cusnezia Nova'). Urbs illa mense Martio anno 1932 Cusneziam adiunxit, a mense Maio eodem anno Stalinsk (Сталинск, in honorem Iosephi Stalin), et a die 5 Novembris anno 1961 denuo Novokuznetsk nominata.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cusneziam spectant.