Cuneum (Russia)

E Vicipaedia
Wikidata Cuneum (Russia)
Res apud Vicidata repertae:
Cuneum (Russia): insigne
Cuneum (Russia): insigne
Civitas: Russia
Locus: 56°20′2″N 36°42′45″E
Numerus incolarum: 79 387
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Klin urban settlement

Geographia

Superficies: 17 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Aureliacum, Lappeenranta

Vide etiam paginam discretivam: Cuneum (discretiva)

Cuneum[1] (Russice Клин[2]) est urbs in regione Moscuensi Russiae sita. Incolarum 79 715 habet anno 2020. In ripis Sestrae fluminis sita est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Urbs primum in Chronica Niconis[3] memorata est anno 1317. Ducatus Tueriensis pars fuit et ab Ioanne Magno anno 1482 ducatui Moscuensi addicta est. Circuli caput Cuneum saeculo XVIII factum est, quem Ioannes Kirilov sic descripsit: abundat hic districtus plus silvis, quam frugibus, et continet villas nobilium et partim villas monasteriorum[4].

Cremlinus Cunei multa monumenta servat. Petri Čajkovskij villa et Demyanovo Vladimiri Taneev villa prope Cuneum sitae sunt.

Sestra flumen et Cunei pars industrialis
Nova charta Clinensis districtus (ex atlante Ioannis Kirilov)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 494. Vel Clinum, videas tabulam.
  2. Scilicet Latine cuneus.
  3. Russice Никоновская летопись.
  4. Videas tabulam.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 56°20′2″N 36°42′45″E • GeoNames
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cuneum spectant (Klin, Klin, Klinsky District, Moscow Oblast).