Cultura al Ubeid

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vasum culturae al Ubeid
Cultura al Ubeid in Mesopotamia.

Cultura al Ubaid vel el Obeid (fortasse Ubeidensis[1]) est cultura archaeologica quae referret ad spatium intra Historiam Medii Orientis Antiqui quae fuit in Mesopotamia in transitu inter Neolithicum et Chalcolithicum (6500 - 3800 a.C.n.). Nomen est datum culturae ob situm archaeologicum prope Ur tell al-'Ubeid (Arabice: تل العبید) nominatum.

Locus principalis fuit urbs Eridu.

Archaeologicae facies[recensere | fontem recensere]

  • Ubeid 0 (6500-5200 a.C.n.)
  • Ubeid 1 (5200-4800 a.C.n.): Hoc in tempore, primae aedificationes monumentales adfuerunt, et cultura invenitur praecipue in territoriis Eridu et Samarrae. Etiam vocata Periodus Eridu.
  • Ubeid 2 (4800-4500 a.C.n.): Relicta archaeologica culturae Ubeid in facie Ubeid 2 inveniuntur in Mesopotamia inferiore atque in litore Sini Persici.
  • Ubeid 3 (4500-4200 a.C.n.): Cultura materialis al Ubeid invenitur in Mesopotamia superiore. Formae ceramicae aemulantur in regionibus ultra Mesopotamiis. Architectura monumentalis cum aedificationibus tripartitis creata in lateribus non coctis. Rota, inrigatio camporum et structura urbana primo inveniuntur.
  • Ubeid 4 (4200-3800 a.C.n.): Transitu in Periodum Orchoensem. Templa monumentalia et urbes.

Cultura al Ubeid subito evanuit, fortasse ob causam mutationis climaticae[2].

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Antecessor:
Neolithicum praeceramicum
Culturae Antiquae Medii Orientis
6500-3800 a.C.n.
Successor:
Periodus Orchoensis

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Parker, Adrian G.; et al. (2006). "A record of Holocene climate change from lake geochemical analyses in southeastern Arabia". Quaternary Research 66 (3): 465–476.