Crocidura trichura

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Crocidura trichura
Conservationis status

Critically endangered, possibly extinct (IUCN 3.1[1]
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Soricomorpha
Familia: Soricidae
Subfamilia: Crocidurinae
Genus: Crocidura
Species: C. trichura
Binomen
Crocidura trichura
Dobson, 1889
Distributio geographica Crocidurae trichurae
Synonyma

Crocidura fuliginosa trichura
Crocidura attenuata trichura

Crocidura trichura, vulgo crocidura Insulae Christi Natalis, est rarissima vel fortasse exstincta crocidura in Insula Christi Natalis Australiae endemica. Olim putata est subspecies Crocidurae attenuatae (crocidurae griseae Asianae) vel Crocidurae fuliginosae (crocidurae Asiae Meridio-Orientalis),[2] sed varietates morphologicae et magnum spatium inter species significant eam speciem distinctam esse.[3] Hoc mammale, quod in silvis habitat, primum ante 1908 evanuisse putabatur, probabiliter ob trypanosomam, morbum per Rattum rattum introductum, quae etiam probabilis exstinctionum Ratti macleari et Ratti nativitatis causa putatur.[4] Post autem visum non confirmatum anno 1958, iterum reperta est anno 1985, cum duo specimina capta essent. Hi singuli mox mortui sunt. Nonnullae relationes non confirmatae inter 1996 et 1998 factae sunt, sed indagatio anno 2000 facta nullos invenit singulos.[4] Quod solum temporibus recentioribus evanuit fortasse effectum est per Anaplolepem gracilipedem, fortuito introductum, qui periculosas iactat minas multorum animalium terrestrium Insulae Christi Natalis.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. L. Lumsden & M. Schulz (2008). Crocidura trichura. In: IUCN 2008. IUCN Red List of Threatened Species. Downloaded on 31 Ianuarii 2010..
  2. Francis Harper (1945). Extinct and Vanishing Mammals of the Old World .
  3. Rainer Hutterer (2005). "Crocidura trichura". In D. E. Wilson & D. M. Reeder. Mammal Species of the World. Johns Hopkins University Press .
  4. 4.0 4.1 4.2 Michael Schulz (2004) (PDF). National Recovery Plan for the Christmas Island Shrew Crocidura attenuata trichura. Canberra: Department of the Environment and Heritage. pp. 23 


Mammalia Haec stipula ad mammale spectat. Amplifica, si potes!