Crito (Plato)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Crito

Crito (Graece Κρίτων) est philosophicum Platonis iuvenis scriptum.

Quoniam Socrates primarum partium actor est, scriptum Socraticum vocatur ac titulus eius "Crito" est quia ipse Crito, Socratis fidus discipulus et amicus eius, alter actor est.

Scripto forma dialogi est atque colloquii participes tantum Socrates et Crito sunt. Quaestiones principes dialogi de respectu legis ac fidelitate erga patriam sunt, nam Crito, Socrate ab Atheniensibus damnato capitis et incluso in Prytaneo, ad fugam Athenis suo magistro persuadere conatur sed philosophus negat iustum esse fugere exponendo nonnulla argumenta contra suam fugam dum cum Critone disputat.

Tandem Socrates mente sibi fingit Athenarum legum personificationem et hoc artificio non solum amico suadet ne fugere oporteat sed etiam ut patriae esse fidelis iustum sit.

Personae
  • Socrates
  • Crito
  • Prytanei custos
  • Simmia Thebanus
  • Cebes Thebanus