Constantia de Altavilla

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Henricus VI cum uxore Constantia de Altavilla. Petrus de Ebulo, Liber ad honorem Augusti

Constantia de Altavilla (nata post diem 26 Februarii 1154;[1] mortua die 27 Novembris 1198), fuit filia regis Rogerii II Siciliae. Die 29 Octobris 1184 Augustae Vindelicorum Henrico (duci Sueviae, filio imperatoris Friderici I) desponsata est; matrimonium Mediolani die 27 Ianuarii 1186 celebratum est. Anno 1191 Constantia a cognato Tancredo, qui regnum Siciliae usurpaverat, Salerni capta est. Marito Henrico (qui anno 1190 imperator factus erat) filium Fridericum, imperatorem futurum, Aesi die 26 Decembris 1194 peperit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dies obitús patris. Dies nativitatis Constantiae incertus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Walter Frölich, "The Marriage of Henry VI and Constance of Sicily: Prelude and Consequences" in Anglo-Norman Studies vol. 15 (1992)
  • Theo Kölzer, "Costanza d'Altavilla, imperatrice e regina di Sicilia" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae)
  • Th. Kölzer, Urkunden und Kanzlei der Kaiserin Konstanze, Königin von Sizilien. Coloniae, 1983
  • Carla Maria Russo, La Sposa Normanna. Edizioni Piemme, 2004
  • Mary Taylor Simeti, Travels with a Medieval Queen. 2001. ISBN 978-0-374-27878-6 [opus partim mythistoricum sed utile]