Condulcitia Rice

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Condulcitia Rice, 2005

Condulcitia Cretenica Rice (nata Birminghamiae in Alabama 14 Novembris, 1954) 66a Secretaria Status Civitatum Foederatarum Americae fuit, ab anno 2005 usque ad 2009. Antequam hoc officium sumpsit, professor fuit scientiae politicae apud Universitatem Stanfordiensem ubi etiam munere Praepositae ab anno 1993 usque ad 1999 functa est.

Ferunt nomen insolitum "Condoleezza" ei dedisse patrem, organistam ecclesiae, qui tesseram musicalem "Con dolcezza" (cum dulcedine) volebat, scribam tamen per errorem litteram "e" pro "c" inscripsisse.