Conan barbarus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Conan pugnans in imagine ab Haroldo Saylor De Lay picta

Conan (-is, m; Anglice Conan the Barbarian) est praeclarus barbarus ficticius ab Americano auctore Roberto Ervino Howard inventus et persona mythistoriarum nec non nubeculatorum libellorum et pellicularum.

Describitur Conan grandis valentissimusque corpore, animo vero audax et taciturnus, ita ut paulum de se postulanti dicat nisi "Conan Cimmerius sum". Etenim scribit auctor patriam eius Cimmeriam esse, unam ex multis terris quibus ficticio Aevo Hyboriano mundus constaret.

De Conanis vita rebusque gestis[recensere | fontem recensere]

Conan celerrime manu depictus

Narratur Conanem post Atlantidem perditam Cimmeria natum esse apud agrum ubi iuxta pugnatum erat. Ex quo sors eius: enim dum iuvenis, patria relicta, vi ingenioque valentibus, munera diversa agitat scilicet fur, miles mercennarius, pirata et plurimum pugnator. Armorum bellique peritus, nova complura per cunctas terras Hyborianas inveniens aliquando se ditem facit, sed dein omnibus mercedibus praedisque libenter expensis iterum famam mercedesque quaerit. Quadraginta circiter annos natus, in Aquiloniam maximum regnum Hyborianum pervenit ubi secunda tempestate regem occidit, se ipsum regem novum clamans.

De Conane in litteris[recensere | fontem recensere]

De Conane Robertus Ervinus Howard fabulas complures scripsit, quarum nonnullae initio in periodico Weird Tales editae sunt. Post auctorem obitum fabulae ab aliis scriptoribus expolitae in mythistorias confluxerunt, quae semel et saepius editae sunt. Editio a Lancer et Ace inter annos 1966 et 1977 mythistorias duodecim de Conanis rebus gestis comprehendit. Howard et tractatum de ficticio Aevo Hyboriano conscripsit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Conanem barbarum spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg