Christophorus Acosta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Christophorus Acosta sive a Costa (Lusitane Cristóvão da Costa; Hispanice Cristóbal Acosta; natus 1515; mortuus 1594) fuit medicus et botanicus Lusitaniae. Natus est in Africa aut in insulis Promontorii Viridis si vere se describit Christoval Accosta Africano. Anno 1568 apud Goam Indiae fit medicus viceregalis ut successor doctoris Garciae ab Orta.

Ab anno 1576 usque ad 1587 habitavit Burgos Hispaniae. Ibi anno 1578 divulgavit Hispanice librum Tractado de las drogas y medicinas de las Indias orientales ("Historia pharmacorum medicamentorumque Indiarum Orientalium"). Nonnulla capitula huius operis hausit e libro a Garcia ab Orta Lusitane scripto Colóquios dos Simples e Drogas da India ("Colloquia medicamentorum simplicium pharmacorumque Indiae"). Multa ex ambobus libris Latine versit Carolus Clusius inclusitque in ultimo suo opere Exoticorum libri decem anni 1605.

Crater lunaris Acosta nomen fert Christophori Acostae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gaitonde, P.D. (1983).Portuguese Pioneers in India: Spotlight on Medicine. Popular Books, Bombay, India. ISBN 0-86132-025-5.
  • Guerra, Francisco. "Acosta, Cristóbal" in Dictionary of Scientific Biography vol. 1 pp. 47-48 (New York: Scribner, 1970. ISBN 0-684-10114-9).