Christina Albanel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Christina Albanel

Christina Maria Albanel (nata Tolosae in praefectura Garumna Superiori die 25 Iunii 1955), alumna Lycei Sancti Saturnini in urbe natali et mox Sorbonae, est scriptrix scaenica et politicorum perita Francica factionis UMP. Secretaria iuxta Iacobum Chirac annis fere 1982-2000 meruit. Anno 2003 praeses creata est musei et domanii Versaliensium, quod officium quattuor annos tenuit. A die 18 Maii 2007 ad diem 23 Iunii 2009 fuit ministra culturae et communicationis in rectione Francisci Fillon, successu haud optimo. Ab anno 2010 apud societatem mercatoriam France Télécom operam dat.

Opera[recensere | fontem recensere]

Opera scaenica
  • 1981 : La Maison Ambuse. Lutetiae: J.-C. Lattès
  • 1983 : Les Palhasses
  • 1984 : Hôtel Sawat et de la plage
  • 1987 : Barrio Chino. Arelate: Actes Sud
Mythistoria
  • 1994 : Une mère insensée. Lutetiae: Flammarion

Nexus externi[recensere | fontem recensere]