Centrarchidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Centrarchidae
Centrarchus macropterus
Taxinomia
Regnum: Animalia
Classis: Actinopterygii
Ordo: Perciformes
Subordo: Percoidei
Familia: Centrarchidae
Genera
Distributio Centrarchidarum

Centrarchidae (Anglice: sunfishes ; Theodisce: Sonnenbarsche) sunt familia piscium dulcis aquae quae ordine Perciformibus comprehenduntur. Genus typicum est Centrarchus, qui in una sola specie, C. macroptero, constitit. Huius familiae, omnes viginti-septem species solum Americae Septentrionalis indigenae sunt.

Species Centrarchidarum suis tribus spinis analibus distinguuntur. Spinae dorsales 5–12 numerantur, etsi plurimae species 10–12 habent. Pseudobranchia exigua et occulta est. Pars maior longitudinem 20–30 cm attingit.

Ubi pars maior ova gignit, masculus nidum construit; hic nidus, in substrato concavum, per vacillationem codae excavatur. Ovis in nido depositis, masculus nidum custodit.

Plurimae Centrarchidae a piscatoribus per ludum capiuntur: hi pisces, qui magnopere aestimantur, in multis partibus alienis introducti sunt, et in nonnullis locibus perniciosi reputantur.

Nonnulli pisces marini pisces solis vel percae solis saepe appellantur, sed hi pisces non sunt percae verae.

Phylogenesis[recensere | fontem recensere]

Recentia data genetica hanc phylogenesin indicant:

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Centrarchidae spectant.