Cassianus Forocorneliensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Cassianus ludimagister et dein martyr Foro Cornelii fuit, passus die 13 Augusti fortasse a.D. 303.

Martyrologium Romanum (a. MMI, die 13. Augusti) haec notat : Fori Cornelii in Flaminia, sancti Cassiani, martyris, qui, cum idolis adorare noluisset, pueris, quibus magister præfuerat, traditus est calamis ad mortem torquendus, ut, quanto infirmior manus, tanto gravior pœna esset martyrii.

Prudentius poeta, in libro eius Peristephanon, scripsit poema 9 in honore illius martyris, sub titulo Passio Cassiani Forocorneliensis.