Carolus Barks

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus Barks.

Carolus Barks (Anglice Carl Barks, natus Oregoniae Civitatum Foederatarum 27 Martii 1901; mortuus 25 Augusti 2000) fuit Americanus narrationum pictarum delineator, qui notus est delineator scriptorque seriei librorum nubeculatorum de Donaldo Anate. Fuit unus ex illustrissimis potentissimisque hominum apud Americanos narrationum pictarum auctores. Excogitavit multas personas novas in narrationibus Donaldi Anatis, quorum clarissimus est Scrugulus Anas, Donaldi avunculus. Fanatici eum Hominem Anatem (Anglice The Duck Man) et Bonum Anatum Artificem (The Good Duck Artist) appellabant. Praeter libros nubeculatos, Barks aliquot picturas pinxit, quarum proposita ex narrationibus suis sumpsit. Anno 1987, Barks fuit unus ex tribus hominibus in Will Eisner Comic Book Hall of Fame primo inauguratis.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!