Carnotaurus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carnotaurus
Sceletus Carnotauri
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Reptilia
Superordo: Dinosauria
Ordo: Saurischia
Subordo: Theropoda
Infraordo: Ceratosauria
Familia: Abelisauridae
Subfamilia: Carnotaurinae
Tribus: Carnotaurini
Genus: Carnotaurus
Bonaparte, 1985
Species

C. sastrei Bonaparte, 1985

Carnotaurus (-i, m. ; h.e. carni[vorus]-taurus) est genus dinosaurorum carnivororum subordinis Theropodum, qui Cretaceo Superiore vixit. Suae reliquiae in praesenti Argentina inventa sunt. Peculiaris huius et aliorum familiae generum proprietas est bina cornua in summo capite super oculis, unde taurina nominis pars deducitur, cutis osteodermatis tecta duraque, rostrum altum breveque, brachia brevissima quae in manus quattuor digitis praeditas terminant, qui theropodibus pristinitatis index sunt (nam Theropoda recentiora, velut Dromaeosauridae, tres minusve digitos habent).

Cinematographia[recensere | fontem recensere]

Carnotaurus vulgo paululum clarus factus est ob effigiem in Dinosauris, pellicula Disneiana.


Avis Haec stipula ad reptile spectat. Amplifica, si potes!