Latinitas bona

Camilla (persona Aeneidis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Amazon saucia. Signum Romanum ex opere Graeco quinti saeculi a.C.n. In museo Capitolino.

In Aeneide Camilla est regina Volscorum et socia Turni in bello adversus Aenean et Troianos. Iam infans deae Dianae sacra fuerat : itaque armis gaudebat et virginitatem observabat. Non multum differt eius indoles ab Amazonibus vel ab Atalanta in mythologia Graeca, ad cuius exemplar excogitata est.

Pater ei Metabus, rex Volscorum, ob nimiam superbiam regno expulsus, Camillam sinu ferens, fugiebat necaturos populares cum flumen Amasenus viae obstitit. Tum infantem subere involutam mediae hastae adligavit et hoc votum concepit, "si Dianae deae ope infans ad alteram ripam incolumis pervenisset, tum Camillam sacram deae famulam per reliquam vitam fore". Nec dea donum sprevit. Metabus hastam cum onere pretioso in alteram ripam dimisit ac ipse tranavit. Ita Camilla virgo equae lacte nutrita et in silvis educata, mox venationi operam dedit et bellatrix quoque ferox facta est : ita Turno Rutulorum regi auxilio adversus Troianos venit ac, turma virginum comitata, multos nobiles viros Orco dimisit, antequam ipsa ab Arrunte, qui iamdiu opportunitatem speculabatur, iaculo eminus emisso oppeteret. Tum Diana, quae mortem Camillae fatis debitam prohibere non potuerat, Opim misit quae Arruntem necaret et famulam suam ulcisceretur. Item corpus in patriam reportavit et tumulo maiorum condidit.

Vergilius matrem Camillae Casmillam vocat. Porro a grammaticis Latinis accepimus apud Etruscos camillum vel camillam[1] dictos esse puerum vel puellam nobilem in cultu deorum sacerdoti ministerium praestantem. Unde nomen huius heroidis. Fortasse etiam Camenae, quae nymphae fontium et comites Dianae fuerunt, ad eandem verborum familiam pertinent

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dionysius Halicarnassensis, libro secundo Antiquitatum Romanarum 22(2).