Ictinus

E Vicipaedia
Wikidata Ictinus
Res apud Vicidata repertae:
Ictinus: imago
Ictinus: imago
Nativitas: 5. saeculum a.C.n.; Athenae antiquae
Obitus: unknown value; Athenae antiquae
Patria: Athenae antiquae
Parthenon

Ictinus (Graece: Ἰκτῖνος) fuit unus Graeciae antiquae architectus praestantissimus. De eius origine ac anno natali nihil notum est. Una cum Callicrate Parthenon in Acropoli Athenarum aedificavit (Tempus exstructionis: ab anno 448/47 a.C.n. usque ad annum 438/37 a.C.n.). Quatenus Phidias, qui Plutarcho teste toti Acropoleos renovationi praefuit, architecturam horum operum praestituerat, incertum est. Secundum Vitruvium Ictinus (una cum Carpione quodam alioqui ignoto) de hoc opere librum edidit. Alia opera erant Telesterium Eleusine et Templum Apollinis ad Bassas. Quo anno mortuus sit nescitur. Ictinus res in aedificando novas fovisse videtur varios stilos coniungens: Parthenon ordinis Dorici zophoro ordinis Ionici ornavit et templum ad Bassas omnibus tribus ordinibus instruxit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Walter Hatto Groß: Iktinos In: Konrat Ziegler / Walther Sontheimer (Ed.): Der Kleine Pauly. Lexikon der Antike. Vol. 2. Stuttgardiae 1967, Coll. 1361–1362.