Latinitas inspicienda

Barnaulia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Барнаул
Barnaulpanorama201408.JPG
Vexillum Barnauliae Insigne Barnauliae
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Russia
Condita circa 1730
Res geographicae
Area
 - tota


322,01 km²

Numerus incolarum 2014
 - Spissitudo
632 848
1965,31 incolae/km²
Coordinata 53° 20′ 49″ Sept., 83° 46′ 37″ Ort.
Altitudo 180 m
Situs interretialis: http://barnaul.org/

Barnaulia[1], vulgo Barnaul[2] (Russice: Барнаул), urbs est in Russia, metropolis territorii Altaici (Russice: Алтайский край, Altajskij kraj). Circiter 633 milia incolarum habet (anno 2014).

Urbs illa sita est in Siberia occidentali, in ripa sinistra fluminis Obii. Eo loco in Obium influit amnis Barnaulka — ex appellatione amnis illius, olim Barnaul[3] vocatae, nomen urbis genuit.

Barnaulia condita est anno 1730 aut 1739 a negotiatore Demidov, et anno 1771 facta est urbs. Ab anno 1747 ad annum 1917, Barnaulia erat metropolis districti Altaici (Russice: Алтайский округ, Altajskij okrug), propriae possessionis imperatoris Russiae.

Nunc Barnaulia est forum industriae, commercii, scientiae culturaeque Siberiae occidentalis. Ibi sunt officina, instituta educationis (e.g. Universitas Publica Altaica, Universitas Publica Paedagogica Altaica, Universitas Publica Technica Altaica, Universitas Publica Medica Altaica, etc.), musaea et theatra.

Barnaulia portum ad Obium fluvium, stationem ferriviariam et aeriportum habet.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Barnauliam spectant.