Audaces fortuna iuvat

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Allegoria Fortunae in imagine in saeculo XVI a Iohanne Beham Sebald picta

Audaces fortuna iuvat est sententia Latina, quae longo ex tempore in proverbium venit.

Haec sententia a Vergiliano inchoato versu heroo (vel hexameter dactylicus) Audentes fortuna iuvat (Aen. X, v. 284) educta est, in quo Turnus, rex Rutulorum, hortatur suos ut in Aeneam impetum faciant.

Locutio homines admonet ut animo magno fortique sint etiam adversus magnas pernicies aut molesta impedimenta, quia fortuna semper pro audentibus et sapientibus est.

Huic sententiae similis est illa a Gabriele De Annuntio dicta, id est Memento audere semper.