Attalidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Attalidae fuerunt domus regia Pergami urbis tempore Hellenistico.

  1. Philetaerus (281–263 a.C.n.): Praefectus militum Lysimachi (imperator Alexandri Magni et unus diadochorum), thesauri custos. Cum Seleucidis, qui Syriam et Asiam Minorem imperio rexerunt, convenit, ut Philetaerus a Lysimacho deficeret et proprium regnum conderet, cuius caput fuit Pergamum.
  2. Eumenes I (263–241 a.C.n.): Filius fratris ac adoptivus Philetaeri. Antiochum I, regem Seleucidarum, aggressus territorium suum auxit.
  3. Attalus I (241–197 a.C.n.): Fratris nepos et filius ac filius adoptivus Eumenes I. Galatas vicit et nomen regis accepit.
  4. Eumenes II (197–159 a.C.n.): Filius Attali I. Romanos anno 190 a.C.n. pugna ad Magnesiam (prope Smyrnam) contra Antiochum III adiuvit et fines regni paene per totam Asiam Minorem extendit. Eumene regnante Pergamum summum fastigium assecutum est.
  5. Attalus II (159–138 a.C.n.): Frater Eumenes II, cum quo una regnavit. Porticum, sic dictum Forum Attali, Athenis aedificari iussit.
  6. Attalus III (138–133 a.C.n.): Filius fratris Attali II. Ultimo regi domus Attalidarum liberi non erant. Pergamum Romanis hereditate reliquit.
  7. Aristonicus (mortuus 129 a.C.n.): Filius non legitimus Attali II cum femina Ephesia. Nomine Eumenes III regnum petivit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • R.E. Allen: The Attalid Kingdom. A Constitutional History. Oxoniae 1983.
  • Joachim Hopp: Untersuchungen zur Geschichte der letzten Attaliden. Monaci 1977.
  • Esther Violet Hansen: The Attalids of Pergamon. Londinii 1971.
  • Peter Thonemann (Ed.): Attalid Asia Minor. Money, International Relations, and the State. Oxoniae 2013.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Attalidas spectant.